ac deinde ut advertatur corpus quidem in genere sumptum esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire, sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione aliisque ejusmodi accidentibus esse conflatum; mentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam. etsi enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias velit, alias sentiat, etc., non idcirco ipsa mens alia evadit; humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarumdam ejus partium mutetur. ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem ex natura sua esse immortalem. (descartes, 1641)



